Saturday, November 13, 2010

¡Sabado Gigante!

Con nuestro amigo Señor Augustino, que escribiendo sobre de los mentiros malos.

http://www.augustinus.it/latino/menzogna/index.htm
1. 1. "Magna quaestio est de mendacio, quae nos in ipsis quotidianis actibus nostris saepe conturbat: ne aut temere accusemus mendacium, quod non est mendacium; aut arbitremur aliquando esse mentiendum, honesto quodam et officioso ac misericordi mendacio. Quam quaestionem tam sollicite pertractabimus, ut quaeramus cum quaerentibus: utrum autem aliquantum inveniamus, nihil nobis temere affirmantibus, lectori bene attendenti satis indicabit ipsa tractatio: latebrosa est enim nimis et quibusdam quasi cavernosis anfractibus saepe intentionem quaerentis eludit; ut modo velut elabatur e manibus quod inventum erat, modo rursus appareat, et rursus absorbeatur. Ad extremum tamen sententiam nostram velut certior indago comprehendet. In qua si ullus error est, cum ab omni errore veritas liberet, atque in omni errore falsitas implicet; nunquam errari tutius existimo, quam cum in amore nimio veritatis et reiectione nimia falsitatis erratur. Qui enim severe reprehendunt, hoc nimium dicunt esse: ipsa autem veritas fortasse adhuc dicat: Nondum est satis. Sane quisquis legis, nihil reprehendas, nisi cum totum legeris; atque ita minus reprehendes. Eloquium noli quaerere: multum enim de rebus laboravimus, et de celeritate absolvendi tam necessarii quotidianae vitae operis; unde tenuis, ac prope nulla fuit nobis cura verborum.""



ayuda para las payasas blancas

No comments:

Custom Search

Blog Archive